Êîììåíòèðîâàííûé ïåðåâîä
ñ ïàðàëëåëüíûì ëàòèíñêèì òåêñòîì îïóáëèêîâàí
â àëüìàíàõå «Äèàëîã ñî âðåìåíåì» 1/99
(Ì.: ÈÂÈ ÐÀÍ, 1999), ññ. 306-334.
ÄÎÍÀÒ
ÊÐÀÒÊÀß ÍÀÓÊÀ Î ×ÀÑÒßÕ ÐÅ×È
(ïåðåâîä è ïðèìå÷àíèÿ Ïåòðîâîé Ì.Ñ.)
Ê
íà÷àëó
DONATI DE PARTIBVS ORATIONIS ARS MINOR
Partes orationis quot sunt? – Octo.
Quae? – Nomen pronomen verbum adverbium participium coniunctio
praepositio interiectio.
DE NOMINE
Nomen quid est?
– Pars orationis cum casu corpus aut rem proprie communiterve
significans.
Nomini quot accidunt? – Sex.
Quae? – Qualitas conparatio genus numerus figura casus.
Qualitas nominum in quo est?
– Bipertita est: aut enim unius nomen est et proprium
dicitur, aut multorum et appellativum.
Conparationis gradus quot sunt? – Tres.
Qui? – Positivus, ut doctus, conparativus, ut
doctior, superlativus, ut doctissimus.
Quae nomina conparantur?
– Appellativa dumtaxat qualitatem aut quantitatem significantia.
Conparativus gradus cui casui servit?
– Ablativo sine praepositione: dicimus enim 'doctior
illo'.
Superlativus cui? – Genetivo tantum plurali: dicimus
enim 'doctissimus poetarum'.
Genera nominum quot sunt? – Quattuor.
Quae?
– Masculinum, ut hic magister, femininum, ut haec
Musa, neutrum, ut hoc scamnum, commune, ut hic
et haec sacerdos. Est praeterea trium generum, quod omne
dicitur, ut hic et haec et hoc felix; est
epicoenon, id est promiscuum, ut passer, aquila.
Numeri nominum quot sunt? – Duo.
Qui? – Singularis, ut hic magister, pluralis,
ut hi magistri.
Figurae nominum quot sunt? – Duae.
Quae? – Simplex, ut decens, potens; conposita,
ut indecens, inpotens.
Quibus modis nomina conponuntur?
– Quattuor: ex duobus integris, ut suburbanus;
ex duobus corruptis, ut efficax, municeps; ex integro
et corrupto, ut insulsus; ex corrupto et integro, ut nugigerulus;
aliquando ex conpluribus, ut inexpugnabilis, inperterritus.
Casus nominum quot sunt? – Sex.
Qui? – Nominativus genetivus dativus accusativus vocativus
ablativus.
Per hos omnium generum nomina pronomina participia declinantur
hoc modo.
Magister nomen appellativum generis masculini numeri singularis
figurae simplicis casus nominativi et vocativi, quod declinabitur
sic: nominativo hic magister, genetivo huius magistri,
dativo huic magistro, accusativo hunc magistrum,
ablativo ab hoc magistro; et pluraliter nominativo hi
magistri, genetivo horum magistrorum, dativo his
magistris, accusativo hos magistros, vocativo o
magistri, ablativo ab his magistris.
Musa nomen appellativum generis feminini numeri singularis
figurae simplicis casus nominativi et vocativi, quod declinabitur
sic: nominativo haec Musa, genetivo huius Musae,
dativo huic Musae, accusativo hanc Musam, vocativo
o Musa, ablativo ab hac Musa; et pluraliter nominativo
hae Musae, genetivo harum Musarum, dativo his
Musis, accusativo has Musas, vocativo o Musae,
ablativo ab his Musis.
Scamnum nomen appellativum generis neutri numeri singularis
figurae simplicis casus nominativi accusativi et vocativi, quod
declinabitur sic: nominativo hoc scamnum, genetivo huius
scamni, dativo huic scamno, accusativo hoc scamnum,
vocativo o scamnum, ablativo ab hoc scamno; et pluraliter
nominativo haec scamna, genetivo horum scamnorum,
dativo his scamnis, accusativo haec scamna, vocativo
o scamna, ablativo ab his scamnis.
Sacerdos nomen appellativum generis communis numeri singularis
figurae conpositae casus nominativi et vocativi, quod declinabitur
sic: nominativo hic et haec sacerdos, genetivo huius
sacerdotis, dativo huic sacerdoti, accusativo hunc
et hanc sacerdotem, vocativo o sacerdos, ablativo
ab hoc et ab hac sacerdote; et pluraliter nominativo
hi et hae sacerdotes, genetivo horum et harum
sacerdotum, dativo his sacerdotibus, accusativohos et has sacerdotes, vocativo o sacerdotes,
ablativo ab his sacerdotibus.
Felix nomen appellativum generis omnis numeri singularis figurae
simplicis casus nominativi et vocativi, quod declinabitur sic:
nominativo hic et haec et hoc felix, genetivo
huius felicis, dativo huic felici, accusativo hunc
et hanc felicem et hoc felix, vocativo o felix,
ablativo ab hoc et ab hac et ab hoc felice
vel felici; et pluraliter nominativo hi et hae
felices et haec felicia, genetivo horum et harum
et horum felicium, dativo his felicibus, accusativo
hos et has felices et haec felicia, vocativo
o felices et o felicia, ablativo ab his felicibus.
Quaecumque nomina ablativo casu singulari a vel
o fuerint terminata genetivum pluralem in quid mittunt?
– In -rum, dativum et ablativum in -is.
Quaecumque nomina ablativo casu singulari -e vel
-i vel -u fuerint terminata genetivum pluralem in
quid mittunt?
– Si -e correpta fuerit, in -um; si producta,
in -rum; si -i fuerit, in -ium; si -u,
in -uum geminata u littera.
Dativum et ablativum in quid mittunt?
– In -bus omnia.
DE PRONOMINE
Pronomen quid est?
– Pars orationis, quae pro nomine posita tantundem paene
significat personamque interdum recipit.
Pronomini quot accidunt? – Sex.
Quae? – Qualitas genus numerus figura persona casus.
Qualitas pronominum in quo est?
– Bipertita est: aut enim finita sunt pronomina aut
infinita.
Quae sunt finita? – Quae recipiunt personas, ut ego,
tu, ille.
Quae sunt infinita? – Quae non recipiunt personas, ut
quis, quae, quod.
Genera pronominum quae sunt?
– Eadem fere quae et nominum: masculinum, ut quis,
femininum, ut quae, neutrum, ut quod, commune, ut
qualis, talis, trium generum, ut ego,
tu.
Numeri pronominum quot sunt? – Duo.
Qui? – Singularis, ut hic, pluralis, ut hi.
Figurae pronominum quot sunt? – Duae.
Quae? – Simplex, ut quis, conposita, ut quisquis.
Personae pronominum quot sunt? – Tres.
Quae? – Prima, ut ego, secunda, ut tu,
tertia, ut ille.
Casus item pronominum quot sunt?
– Sex, quem ad modum et nominum, per quos omnium generum
pronomina inflectuntur hoc modo.
Ego pronomen finitum generis omnis numeri singularis figurae
simplicis personae primae casus nominativi, quod declinabitur
sic: ego, mei, vel mis, mihi,
me, a me et pluraliter nos, nostrum vel
nostri, nobis, nos, o, a nobis:
personae secundae generis omnis numeri singularis
tu, tui vel tis, tibi, te,
o, a te et pluraliter vos, vestrum
vel vestri, vobis, vos, o, a vobis:
personae tertiae generis masculini numeri
singularis ille, illius, illi, illum,
ab illo et pluraliter illi, illorum, illis,
illos, ab illis; generis feminini numeri singularis
illa, illius, illi, illam, ab illa
et pluraliter illae, illarum, illis, illas,
ab illis; generis neutri numeri singularis illud,
illius, illi, illud, ab illo et pluraliter
illa, illorum, illis, illa, ab
illis.
Minus quam finita generis masculini numeri
singularis ipse, ipsius, ipsi, ipsum,
ab ipso et pluraliter ipsi, ipsorum, ipsis,
ipsos, ab ipsis; generis feminini numeri singularis
ipsa, ipsius, ipsi, ipsam, ab ipsa
et pluraliter ipsae, ipsarum, ipsis, ipsas,
ab ipsis; generis neutri numeri singularis ipsum,
ipsius, ipsi, ipsum, ab ipso et pluraliter
ipsa, ipsorum, ipsis, ipsa, ab
ipsis.
Item minus quam finita generis masculini numeri
singularis iste, istius, isti, istum,
ab isto et pluraliter isti, istorum, istis,
istos, ab istis; generis feminini numeri singularis
ista, istius, isti, istam, ab ista
et pluraliter istae, istarum, istis, istas,
ab istis; generis neutri numeri singularis istud,
istius, isti, istud, ab isto et pluraliter
ista, istorum, istis, ista, ab
istis.
Item articulare praepositivum vel demonstrativum
generis masculini numeri singularis hic, huius,
huic, hunc, o, ab hoc et pluraliter hi,
horum, his, hos, o, ab his; generis
feminini numeri singularis haec, huius, huic,
hanc, o, ab hac et pluraliter hae,
harum, his, has, o, ab his; generis
neutri numeri singularis hoc, huius, huic,
hoc, o, ab hoc et pluraliter haec,
horum, his, haec, o, ab his.
Item subiunctivum vel relativum generis masculini
numeri singularis is, eius, ei, eum,
ab eo et pluraliter ei, eorum, eis,
eos, ab eis; generis feminini numeri singularis ea,
eius, ei, eam, ab ea et pluraliter eae,
earum, eis, eas, ab eis; generis
neutri numeri singularis id, eius, ei,
id, ab eo et pluraliter ea, eorum,
eis, ea, ab eis.
Item infinita generis masculini numeri singularis
quis, cuius, cui, quem, a quo
vel a qui et pluraliter qui, quorum, quis
vel quibus, quos, a quis vel a quibus;
generis feminini numeri singularis quae, cuius,
cui, quam, a qua vel a qui et pluraliter
quae, quarum, quis vel quibus,
quas, a quis vel a quibus; generis neutri numeri
singularis quod, cuius, cui, quod,
a quo vel a qui et pluraliter quae, quorum,
quis vel quibus, quae, a quis vel a
quibus.
Item possessiva finita ad aliquid dicta ex
utraque parte singularia generis masculini
meus,
mei, meo, meum, o, a meo et pluraliter
ex altera parte mei, meorum, meis, meos,
o, a meis; generis feminini numeri singularis mea,
meae, meae, meam, o, a mea et
pluraliter meae, mearum, meis, meas,
o, a meis; generis neutri numeri singularis meum,
mei, meo, meum, o, a meo et pluraliter
mea, meorum, meis, mea, o,
a meis:
personae secundae generis masculini numeri
singularis tuus, tui, tuo, tuum,
a tuo et pluraliter tui, tuorum, tuis,
tuos, a tuis; generis feminini numeri singularis tua,
tuae, tuae, tuam, a tua et pluraliter
tuae, tuarum, tuis, tuas, a tuis;
generis neutri numeri singularis tuum, tui, tuo,
tuum, a tuo et pluraliter tua, tuorum,
tuis, tua, a tuis:
personae tertiae generis masculini numeri
singularis suus, sui, suo, suum,
a suo et pluraliter sui, suorum, suis,
suos, a suis; generis feminini numeri singularis sua,
suae, suae, suam, a sua et pluraliter
suae, suarum, suis, suas, a suis;
generis neutri numeri singularis suum, sui, suo,
suum, a suo et pluraliter sua, suorum,
suis, sua, a suis.
Item possessiva finita ad aliquid dicta ex
altera parte pluralia generis masculini noster, nostri,
nostro, nostrum, o, a nostro et pluraliter
ex utraque parte nostri, nostrorum, nostris,
nostros, o, a nostris; generis feminini numeri
singularis nostra, nostrae, nostrae, nostram,
o, a nostra et pluraliter nostrae, nostrarum,
nostris, nostras, o, a nostris; generis
neutri numeri singularis nostrum nostri nostro nostrum o,
a nostro, et pluraliter nostra, nostrorum,
nostris, nostra, o, a nostris:
personae secundae generis masculini numeri
singularis vester, vestri, vestro, vestrum,
a vestro et pluraliter vestri, vestrorum,
vestris, vestros, a vestris; generis feminini
numeri singularis vestra, vestrae, vestrae,
vestram, a vestra et pluraliter vestrae,
vestrarum, vestris, vestras, a vestris;
generis neutri numeri singularis vestrum, vestri,
vestro, vestrum, a vestro et pluraliter vestra,
vestrorum, vestris, vestra, a vestris.
Da horum conposita.
– Egomet, tute, illic, istic,
idem masculino genere productum, neutro correptum, quisquis,
quisnam, quispiam, aliquis et cetera.
DE VERBO
Verbum quid est?
– Pars orationis cum tempore et persona sine casu aut
agere aliquid aut pati aut neutrum significans.
Verbo quot accidunt? – Septem.
Quae? – Qualitas coniugatio genus numerus figura tempus
persona.
Qualitas verborum in quo est? – In modis et in formis.
Modi qui sunt?
– Indicativus, ut lego, imperativus, ut lege,
optativus, ut utinam legerem, coniunctivus, ut cum
legam, infinitivus, ut legere, inpersonalis, ut
legitur.
Formae verborum quot sunt? – Quattuor.
Quae?
– Perfecta, ut lego, meditativa, ut lecturio,
frequentativa, ut lectito, inchoativa, ut fervesco,
calesco.
Coniugationes verborum quot sunt? – Tres.
Quae? – Prima secunda tertia.
Prima quae est?
– Quae indicativo modo tempore praesenti numero singulari
secunda persona verbo activo et neutrali -a productam habet
ante novissimam litteram, passivo communi et deponenti ante novissimam
syllabam, ut amo – amas, amor – amaris; et futurum
tempus eiusdem modi in -bo et in -bor syllabam mittit,
ut amo – amabo, amor – amabor.
Secunda quae est?
– Quae indicativo modo tempore praesenti numero singulari
secunda persona verbo activo et neutrali -e productam habet
ante novissimam litteram, passivo communi et deponenti ante novissimam
syllabam, ut doceo – doces, doceor – doceris;
et futurum tempus eiusdem modi in -bo et in -bor
syllabam mittit, ut doceo – docebo, doceor – docebor.
Tertia quae est?
– Quae indicativo modo tempore praesenti numero singulari
secunda persona verbo activo et neutrali -i correptam vel
-i productam habet ante novissimam litteram, passivo communi
et deponenti pro -i littera -e correptam vel -i
productam habet ante novissimam syllabam, ut lego – legis,
legor – legeris, audio – audis, audior – audiris;
et futurum tempus eiusdem modi in -am et in -ar
syllabam mittit, ut lego – legam, legor – legar,
audio – audiam, audior – audiar.
Haec in imperativo et in infinitivo statim
discerni possunt, utrum -i littera correpta sit an producta.
Nam correpta -i littera in -e convertitur; producta
si fuerit, non mutatur.
Quando tertia coniugatio futurum tempus non in -am
tantum sed etiam in -bo mittit?
– Interdum. Cum -i litteram non correptam habuerit
sed productam, ut eo, is, ibo; queo,
quis, quibo.
Genera verborum quot sunt? – Quinque.
Quae? – Activa passiva neutra deponentia communia.
Activa quae sunt?
– Quae in -o desinunt et accepta -r littera
faciunt ex se passiva, ut lego – legor.
Passiva quae sunt?
– Quae in -r desinunt et ea dempta redeunt in
activa, ut legor – lego.
Neutra quae sunt?
– Quae in -o desinunt, ut activa, sed accepta
-r littera Latina non sunt, ut sto – curro: stor
– curror non dicimus.
Deponentia quae sunt?
– Quae in -r desinunt, ut passiva, sed ea dempta
Latina non sunt, ut luctor, loquor.
Communia quae sunt?
– Quae in -r desinunt, ut deponentia, sed in duas
formas cadunt, patientis et agentis, ut osculor, criminor:
dicimus enim osculor te et osculor a te, criminor
te et criminor a te.
Numeri verborum quot sunt? – Duo.
Qui?– Singularis, ut lego; pluralis, ut legimus.
– Figurae verborum quot sunt? – Duae.
– Quae? – Simplex, ut lego; conposita, ut neglego.
– Tempora verborum quot sunt? – Tria.
Quae? – Praesens, ut lego; praeteritum, ut legi;
futurum, ut legam.
Quot sunt tempora in declinatione verborum? – Quinque.
Quae?
– Praesens, ut lego, praeteritum inperfectum,
ut legebam, praeteritum perfectum, ut legi, praeteritum
plusquamperfectum, ut legeram, futurum, ut legam.
Personae verborum quot sunt? – Tres.
Quae? – Prima, ut lego, secunda, ut legis,
tertia, ut legit.
Da declinationem verbi activi.
– Lego verbum activum indicativo modo dictum temporis praesentis
numeri singularis figurae simplicis personae primae coniugationis
tertiae correptae, quod declinabitur sic: lego, legis,
legit et pluraliter legimus, legitis, legunt:
eodem modo tempore praeterito inperfecto legebam, legebas,
legebat et pluraliter legebamus, legebatis,
legebant: eodem modo tempore praeterito perfecto legi,
legisti, legit et pluraliter legimus, legistis,
legerunt vel legere: eodem modo tempore praeterito
plusquamperfecto legeram, legeras, legerat
et pluraliter legeramus, legeratis, legerant:
eodem modo tempore futuro legam, leges, leget
et pluraliter legemus, legetis, legent.
Imperativo modo tempore praesenti ad secundam
et tertiam personam lege vel legas, legat
et pluraliter legamus, legite vel legatis,
legant: eodem modo tempore futuro legito vel legas,
legito vel legat et pluraliter legamus,
legitote vel legatis, legant vel legunto,
vel leguntote.
Optativo modo tempore praesenti et praeterito
inperfecto utinam legerem, legeres, legeret
et pluraliter utinam legeremus, legeretis, legerent:
eodem modo tempore praeterito perfecto et plusquamperfecto utinam
legissem, legisses, legisset et pluraliter utinam
legissemus, legissetis, legissent: eodem
modo tempore futuro utinam legam, legas,
legat et pluraliter utinam legamus, legatis,
legant.
Coniunctivo modo tempore praesenti cum
legam, legas, legat et pluraliter cum
legamus, legatis, legant: eodem modo tempore
praeterito inperfecto cum legerem, legeres,
legeret et pluraliter cum legeremus, legeretis,
legerent: eodem modo tempore praeterito perfecto cum legerim,
legeris, legerit et pluraliter cum legerimus,
legeritis, legerint: eodem modo tempore praeterito
plusquamperfecto cum legissem, legisses, legisset
et pluraliter cum legissemus, legissetis,
legissent: eodem modo tempore futuro cum legero,
legeris, legerit et pluraliter cum legerimus,
legeritis, legerint.
Infinitivo modo numeris et personis tempore
praesenti et praeterito inperfecto legere, praeterito perfecto
et plusquamperfecto legisse, futuro lectum iri vel
lecturum esse.
Verbo inpersonali tempore praesenti legitur,
praeterito inperfecto legebatur, praeterito perfecto lectum
est vel lectum fuit, praeterito plusquamperfecto lectum
erat vel lectum fuerat, futuro legetur.
Gerendi vel participialia verba sunt haec,
legendi, legendo, legendum, lectum,
lectu.
Participia trahuntur a verbo activo duo, praesentis
temporis et futuri, praesentis legens, futuri lecturus.
Legor verbum passivum indicativo modo dictum temporis praesentis
numeri singularis figurae simplicis personae primae coniugationis
tertiae correptae, quod declinabitur sic: legor, legeris
vel legere, legitur et pluraliter legimur,
legimini, leguntur: eodem modo tempore praeterito inperfecto
legebar, legebaris vel legebare, legebatur
et pluraliter legebamur, legebamini, legebantur:
eodem modo tempore praeterito perfecto lectus sum, es,
est et pluraliter lecti sumus, estis, sunt;
et ulteriore modo lectus fui, fuisti, fuit
et pluraliter lecti fuimus, fuistis, fuerunt
vel fuere: eodem modo tempore praeterito plusquamperfecto
lectus eram, eras, erat et pluraliter lecti
eramus, eratis, erant; et ulteriore modo lectus
fueram, fueras, fuerat et pluraliter lecti
fueramus, fueratis, fuerant: eodem modo tempore
futuro legar, legeris vel legere, legetur
et pluraliter legemur, legemini, legentur.
Imperativo modo tempore praesenti ad secundam
et tertiam personam legere vel legaris, legatur
et pluraliter legamur, legimini vel legamini,
legantur. Eodem modo tempore futuro legitor vel legaris,
legitor vel legatur et pluraliter legamur,
legimini vel legiminor, legantur vel leguntor.
Optativo modo tempore praesenti et praeterito
inperfecto utinam legerer, legereris vel
legerere, legeretur et pluraliter utinam legeremur,
legeremini, legerentur: eodem modo tempore praeterito
perfecto et plusquamperfecto utinam lectus essem,
esses, esset et pluraliter utinam lecti essemus,
essetis, essent; et ulteriore modo utinam lectus
fuissem, fuisses, fuisset et pluraliter utinam
lecti fuissemus, fuissetis, fuissent: eodem
modo tempore futuro utinam legar, legaris
vel legare, legatur et pluraliter utinam
legamur, legamini, legantur.
Coniunctivo modo tempore praesenti cum
legar, legaris vel legare, legatur
et pluraliter cum legamur, legamini, legantur:
eodem modo tempore praeterito inperfecto cum legerer,
legereris vel legerere, legeretur et pluraliter
cum legeremur, legeremini, legerentur:
eodem modo tempore praeterito perfecto cum lectus sim,
sis, sit et pluraliter cum lecti simus,
sitis, sint; et ulteriore modo cum lectus
fuerim, fueris, fuerit et pluraliter cum
lecti fuerimus, fueritis, fuerint: eodem
modo tempore praeterito plusquamperfecto cum lectus
essem, esses, esset et pluraliter cum lecti
essemus, essetis, essent; et ulteriore modo
cum lectus fuissem, fuisses, fuisset et pluraliter
cum lecti fuissemus, fuissetis, fuissent:
eodem modo tempore futuro cum lectus ero, eris,
erit et pluraliter cum lecti erimus, eritis,
erint et ulteriore modo cum lectus fuero,
fueris, fuerit et pluraliter cum lecti fuerimus,
fueritis, fuerint.
Infinitivo modo numeris et personis tempore
praesenti et praeterito inperfecto legi, praeterito perfecto
et plusquamperfecto lectum esse vel fuisse, futuro
lectum iri.
Participia trahuntur a verbo passivo duo,
praeteriti temporis et futuri, praeteriti lectus, futuri
legendus.
Activi verbi regulam neutrale verbum sequitur,
passivi commune et deponens.
DE
ADVERBIO
Adverbium quid est?
– Pars orationis, quae adiecta verbo significationem
eius explanat atque inplet.
Adverbio quot accidunt? –Tria.
Quae? – Significatio conparatio figura.
Significatio adverbiorum in quo est?
– Quia sunt aut loci adverbia aut temporis aut numeri
aut negandi aut affirmandi aut demonstrandi aut optandi aut hortandi
aut ordinis aut interrogandi aut similitudinis aut qualitatis
aut quantitatis aut dubitandi aut personalia aut vocandi aut respondendi
aut separandi aut iurandi aut eligendi aut congregandi aut prohibendi
aut eventus aut conparandi.
Da adverbia loci. – Vt hic vel ibi, intus
vel foris, illic vel inde.
Da
temporis.
–
Vt hodie,
nuper, aliquando;
numeri, ut semel, bis; negandi, ut non;
affirmandi, ut etiam, quinni; demonstrandi, ut en,
ecce; optandi, ut utinam; hortandi, ut eia;
ordinis, ut deinde; interrogandi, ut cur, quare,
quamobrem; similitudinis, ut quasi, ceu;
qualitatis, ut docte, pulchre; quantitatis, ut multum,
parum; dubitandi, ut forsitan, fortasse;
personalia, ut mecum, tecum, secum, nobiscum,
vobiscum; vocandi, ut heus; respondendi, ut heu;
separandi, ut seorsum; iurandi, ut edepol, ecastor,
hercle, medius fidius; eligendi, ut potius
immo; congregandi, ut simul, una; prohibendi,
ut ne; eventus, ut forte, fortuitu; conparandi,
ut magis vel tam.
Conparatio adverbiorum in quo est?
– In tribus gradibus conparationis, positivo conparativo
superlativo.
Da adverbium positivi gradus.
– Vt docte; conparativi, ut doctius; superlativi,
ut doctissime. Magis doctius et tam doctissime
non dicimus, quia magis et tam positivo gradui tantum
iungitur, licet veteres dixerint tam magis et quam magis.
Figurae adverbiorum quot sunt? – Duae.
Quae?
– Simplex et conposita, simplex, ut docte,
prudenter, conposita, ut indocte, inprudenter.
Adverbia localia vel in loco sunt vel de loco vel
ad locum. Sed in loco et de loco eandem significationem
habent, ut intus sum, intus exeo, foris sum,
foris venio. Ad locum aliam significationem habent,
ut intro eo, foras eo. De intus autem et
de foris sic non dicimus, quo modo in foras vel
ad foras.
DE PARTICIPIO
Participium quid est?
– Pars orationis partem capiens nominis, partem verbi;
nominis genera et casus, verbi tempora et significationes, utriusque
numerum et figuram.
Participio quot accidunt? – Sex.
Quae?– Genus casus tempus significatio numerus figura.
Genera participiorum quot sunt? – Quattuor.
Quae?
– Masculinum, ut hic lectus, femininum, ut haec
lecta, neutrum, ut hoc lectum; commune tribus generibus,
ut hic et haec et hoc legens.
Casus participiorum quot sunt? – Sex.
Qui?
– Nominativus, ut hic legens, genetivus, ut huius
legentis, dativus, ut huic legenti, accusativus, ut
hunc legentem, vocativus, ut o legens, ablativus,
ut ab hoc legente.
Tempora participiorum quot sunt? – Tria.
Quae? – Praesens, ut legens, praeteritum, ut lectus,
futurum, ut lecturus et legendus.
Significationes participiorum in quo sunt?
– Quia ab activo verbo duo participia veniunt, praesens
et futurum, ut legens, lecturus; a passivo duo,
praeteritum et futurum, ut lectus, legendus; a neutro
duo, sicut ab activo, praesens et futurum, ut stans,
staturus, a deponenti tria, praesens, praeteritum et futurum,
ut loquens, locutus, locuturus; a communi
quattuor, praesens, praeteritum et duo futura, ut criminans,
criminatus, criminaturus, criminandus.
Numeri participiorum quot sunt? – Duo.
Qui? – Singularis, ut hic legens, pluralis, ut
hi legentes.
Figurae participiorum quot sunt? – Duae.
Quae? – Simplex, ut legens, conposita, ut neglegens.
Da declinationem participii.
– Legens participium veniens a verbo activo temporis praesentis generis omnis
numeri singularis figurae simplicis casus nominativi (accusativi)
et vocativi, quod declinabitur sic: nominativo hic et haec
et hoc legens, genetivo huius legentis, dativo huic
legenti, accusativo hunc et hanc legentem et
hoc legens, vocativo o legens, ablativo ab hoc
et ab hac et ab hoc legente vel legenti
et pluraliter nominativo hi et hae legentes et haec
legentia, genetivo horum et harum et horum
legentium, dativo his legentibus, accusativo hos
et has legentes et haec legentia, vocativo o
legentes et o legentia, ablativo ab his legentibus.
Lecturus, lectura, lecturum participia venientia
a verbo activo temporis futuri generis masculini feminini et neutri
numeri singularis figurae simplicis casus nominativi et vocativi,
quae declinabuntur sic: nominativo lecturus, lectura,
lecturum, genetivo lecturi, lecturae, lecturi,
dativo lecturo, lecturae, lecturo, accusativo
lecturum, lecturam, lecturum, vocativo lecture,
lectura, lecturum, ablativo ab hoc lecturo,
ab hac lectura, ab hoc lecturo et pluraliter nominativo
lecturi, lecturae, lectura, genetivo lecturorum,
lecturarum, lecturorum, dativo lecturis, accusativo
lecturos, lecturas, lectura, vocativo lecturi,
lecturae, lectura, ablativo ab his lecturis.
Lectus, lecta, lectum participia venientia a
verbo passivo temporis praeteriti generis masculini feminini et
neutri numeri singularis figurae simplicis casus nominativi et
vocativi, quae declinabuntur sic: nominativo lectus,
lecta, lectum, genetivo lecti, lectae,
lecti, dativo lecto, lectae, lecto, accusativo
lectum, lectam, lectum, vocativo lecte,
lecta, lectum, ablativo ab hoc lecto, ab
hac lecta, ab hoc lecto et pluraliter nominativo lecti,
lectae, lecta, genetivo lectorum, lectarum,
lectorum, dativo lectis, accusativo lectos,
lectas, lecta, vocativo lecti, lectae,
lecta, ablativo ab his lectis.
Legendus, legenda, legendum participia venientia
a verbo passivo temporis futuri generis masculini feminini et
neutri numeri singularis figurae simplicis casus nominativi et
vocativi, quae declinabuntur sic: nominativo legendus,
legenda, legendum, genetivo legendi, legendae,
legendi, dativo legendo, legendae, legendo,
accusativo legendum, legendam, legendum,
vocativo legende, legenda, legendum, ablativo
ab hoc legendo, ab hac legenda, ab hoc legendo
et
pluraliter nominativo legendi, legendae,
legenda, genetivo legendorum, legendarum,
legendorum, dativo legendis, accusativo legendos,
legendas, legenda, vocativo legendi, legendae,
legenda, ablativo ab his legendis.
DE CONIVNCTIONE
Coniunctio quid est? – Pars orationis adnectens ordinansque
sententiam.
Coniunctioni quot accidunt? – Tria.
Quae? – Potestas figura ordo.
Potestas coniunctionum quot species habet? – Quinque.
Quas? – Copulativas disiunctivas expletivas causales
rationales.
Da copulativas. – Et, que, at,
atque, ac, ast.
Da disiunctivas. – Aut, ve, vel,
ne, nec, neque.
Da expletivas.
– Quidem, equidem, saltim, videlicet,
quamquam, quamvis, quoque, autem,
porro, porro autem, tamen.
Da causales.
– Si, etsi, etiamsi, si quidem,
quando, quando quidem, quin, quin etiam,
quatinus, sin, seu, sive, nam,
namque, ni, nisi, nisi si, si enim,
etenim, ne, sed, interea, licet,
quamobrem, praesertim, item, itemque,
ceterum, alioquin, praeterea.
Da rationales.
– Ita, itaque, enim, enimvero,
quia, quapropter, quoniam, quoniam quidem,
quippe, ergo, ideo, igitur, scilicet,
propterea, idcirco.
Figurae coniunctionum quot sunt? – Duae.
Quae? – Simplex, ut nam, conposita, ut namque.
Ordo coniunctionum in quo est?
– Quia aut praepositivae coniunctiones sunt, ut ac,
ast, aut subiunctivae, ut que, autem, aut communes,
ut et, igitur, ergo.
DE PRAEPOSITIONE
Praepositio quid est?
– Pars orationis quae praeposita aliis partibus orationis
significationem earum aut conplet aut mutat aut minuit.
Praepositioni quot accidunt? – Vnum.
Quid? – Casus tantum.
Quot? – Duo.
Qui? – Accusativus et ablativus.
Da praepositiones casus accusativi.
– Ad, apud, ante, adversum,
cis, citra, circum, circa, contra,
erga, extra, inter, intra, infra,
iuxta, ob, pone, per, prope,
secundum, post, trans, ultra, praeter,
propter, supra, usque, penes.
Quo modo?
– Dicimus enim ad patrem, apud villam,
ante aedes, adversum inimicos, cis Renum,
citra forum, circum vicinos, circa templum,
contra hostem, erga propinquos, extra terminos,
inter naves, intra moenia, infra tectum,
iuxta macellum, ob augurium, pone tribunal,
per parietem, prope fenestram, secundum fores,
post tergum, trans ripam, ultra fines, praeter
officium, propter rem, supra caelum, usque
Oceanum, penes arbitros.
Da praepositiones casus ablativi.
– A, ab, abs, cum, coram,
clam, de, e, ex, pro, prae,
palam, sine, absque, tenus.
Quo modo?
– Dicimus enim a domo, ab homine, abs
quolibet, cum exercitu, coram testibus, clam
custodibus, de foro, e iure, ex praefectura,
pro clientibus, prae timore, palam omnibus,
sine labore, absque iniuria, tenus pube, quod
nos dicimus pube tenus.
Da utriusque casus praepositiones.
In,
sub, super, subter.
In
et sub quando accusativo casui iunguntur?
– Quando vel nos vel quoslibet in locum ire,
isse, ituros esse significamus.
Quando ablativo?
– Quando vel nos vel quoslibet in loco esse,
fuisse, futuros esse significamus.
In
accusativi casus, 'itur in antiquam silvam'; in
ablativi casus, 'stans celsa in puppi'; sub accusativi
casus, 'postesque sub ipsos Nituntur gradibus', sub
ablativi casus, 'arma sub adversa posuit radiantia quercu'.
Super quam vim habet?
– Vbi locum significat, magis accusativo casui
servit quam ablativo; ubi mentionem alicuius facimus, ablativo
tantum, ut 'multa super Priamo rogitans'.
In quam vim habet?
– Etiam tum accusativo casui servit, cum significat
contra, ut in adulterum, in desertorem.
Subter quam vim habet?
– Eandem quam superiores ad locum et in loco
significantes.
Quae praepositiones sunt quae dictionibus serviunt et
separari non possunt?
– Di, dis, re, se, am,
con.
Quo modo?
– Dicimus enim diduco, distraho, recipio,
secubo, amplector, congredior.
Quae sunt quae coniungi non possunt?
– Apud et penes.
Quae coniunguntur et separantur? – Reliquae,
omnes.
DE
INTERIECTIONE
Interiectio quid est?
– Pars orationis significans mentis affectum voce incondita.
Interiectioni quid accidit? – Tantum significatio.
Significatio interiectionis in quo est?
– Quia aut laetitiam significamus, ut evax, aut
dolorem, ut heu, aut admirationem, ut papae,
aut metum, ut attat, et siqua sunt similia.